VENALIS

VENALIS
VENALIS
de mancipio venali κατ᾿ ἐξοχην` sumitur: Grex venalium, Plaut. Aulul. Actu 3. Sc. 3. v. 4. Cistellar. Actu 2. Sc. 2. v. 67. Rudente, Actu 2. sc. 7. v. 26. Venales illic ductitavit quisquis est: non est misericors. Idem in Trinummo, Actu 2. sc. 2. v. 51. Mercaturamme, an Venales habuit? Cicer. 5. Verr. c. 56. Illi ad deprecandum periculum proferebant alii purpuram Tyriam, -- --- vina nonnulli Graeca, venalesque Asiaticos. Et de Orat. l. 1. c. 58. Manilianas Venalium vendendorum leges ediscere: quae si extarent, multum afferrent in plurimis lucis. Inprimis vero Venalium nomine Servi novitii veniebant. Quintilian. l. 8. c. 2. Item quod commune est, et aliis nomen, intellectu alicui rei peculiariter tribuitur: ut urbem, Romam accipimus, et Venales, Novitios; et Corinthia, aera. In venalibus tamen quantumvis viles, murilos, effetos, locum invenisse indicat Seneca, Ep. 47. Stare ante limen Callisti Dominum suum vidi, et eum, qui illi impegerat titulum, qui inter reiicula mancipia produxerat, aliis intrantibus excludi. REtulit illi gratiam servus ille, in primam decuriam coniectus, in qua vocem Praeco experitur. Ubi Decuriam dicit illum gregem, ut Columella, l. 1. c. ult. Ne enim, de isto etiam inter servos infimo genere, quis putet eorum pretium non esse, videri potest Aug. Busbequius, Ep. 3. ubi insigni historiâ Hispani captivi, quem membris ex vulneribus debilitatum Turca quidam emerat, apud Turcas Servi labore Herum vivere, prolixe demonstrat. Vide voque supra, Coemptionalis senex. Asservârunt autem Catastis venales pueros Manciparii, Mangones ac Venalitiarti. (Sic enim in familiaa dicti, qui huic negotiationi praeerant) Martialis, l. 9. Epigr. 59. al.
60. v. 5.
Sed quos arcanae servant tabulata catastae,
Et quos non populus, nec mea turba videt.
Plin. l. 35. c. 18. Talem in catasta videre Chrysogonum Syllae. Sueton. de illustr. Gramm. c. 13. Laberius Hiera emptus de Catasta. Eorundem nota gypsati erant pedes. Tibullus, l. 2. Eleg. 3. v. 63.
Nota loquor: regnum ipse tenet, quem saepe coêgit
Barbara gypsatos ferre Catasta pedes.
Vide Plin. l. 35. c. antepen. Sed et venalitium fuit loci nomen, ut apud Petronium, in quo tituli aliquando pingebantur: In Titulo autem, ex edicto Aedilium Curulium, scribebantur morbi vitiaque mancipiorum et quidquid aliud Emptoris intererat non nescire, Seneca ubi supra. Sueton. de Illustr. Gramm. c. 4. Nam apud Maiores, cum familia alicuius venalis produceretur, non temere quem literatum in titulo, sed literatorem inscribi solitum esse; Quem aliquando per colla pependisse, discimus ex Propertio, l. 4. Eleg. 5. Mangones itaque, venum exponentes Mancipia, Servos novitios apud Publicanos profitebantur, l. 16. ff. de Pub. et Vect. qui ideo vectigales erant, quod a Venalitiariis pluris, quam veterani, vendebantur. Sueton. de Caesare, c. 47. Servitia recentiora politioraque immensô pretiô, et cuius ipsum etiam puderet, sic ut rationibus vetaret inferri. Cum vero fallaciae hîc atque imposturae Mangonum plurimae essent, Edictô Aedilitiô illis occursum suisse, monet Ulpianus, l. 36. ff. de Aedil. Edict. Vide de illis Senecam, Ep. 80. et Plin. l. 21. c. 26. l. 30. c. 5. et l. 32. c. 10. ubi artes Mancipariorum, qui pubertatem Venalium avertebant, recenset. Ad quam turpitudinem praeterea institutae fuerunt in Urbibus officinae, teste Clem. Alexandrinô, Paed. l. 3. ubi molles pice obliti a vulsoribus, depiles et glabri fiebant. Nec alio pertinebant in Commodiana supellectili, Samnitica vasa, calefaciendae seu tabefaciendae resinae ac pici, apud Capitolin. in Pertinace. c. 8. Translatitia, et, quae ad omnes Venales aptaretur, cantilena fuit,
———— —— Hic est
Candidus et talos a vertice pulcher ad imos.
Horatius, l. 2. Ep. 2. v. 4. Vel v. 6.
Verna ministeriis ad nutus aptus heriles,
Literulis Graecis imbutus, idoneus Arti
Cuilibet,
Cui affinia illa Terentiana, Eunuchô, Actu 3. Sc. 2. v. 23.
———— Fac periculum in literis,
Fac in palaestra, in Musicis, quae liberum
Scire aequum est adolescentem, sollertem dabo, etc.
At Emptores morbos et vitia Venalium sedulo explorabant. Appuleius, Apolog. Odore (Gagatis lapidis) in Venalitiis vulgo sanitate, aut morbum venalium experiuntur. Etiam orbis a Figulo circumactus, non difficile eiusdem valetudinis (de Comitiali morbo loquitur) hominem vertigine sui corripit. Claudian. in Eutrop. l. 1. v. 33.
———— Quot iura, quot ille
Mutavit tabulas, vel quanta vocabula vertit!
Nudatus quoties, Medicum dum consulit Emptor.
Vide quoque D. Hieronymum ex Theophrasto, l. 1. contra Iovinianum. Neque his tantum experimentis Venditorum fraudes cohibitae sunt, sed et cautionibus, de sanitate Servorum interpositis, quas excogitavit forte Manilius (sive ille Mamilius) cuius leges
Venalium vendendorum Cicer. tetigit, ut supra visum. Quae tamen ab illis non videntur receptae, qui ad Castoris negotiabantur, nequam mancipia ementibus vendentibusque, quorum Tabernae pessimorum servorum turbâ erant refertae, Senec. in Sap. non cad. iniur. c. 13. Etiam Pileatos servos venum solitos tre, quorum nomine Venditor nihilpraestaret, Cael. Sabinus ICtus apud A. Gellium docet l. 7. c. 4. Nempe cum hôc insigni vendebantur Servi, Venditor vitium aut morbum non praestabat, vel quia hôc signô liberali ingeniô, fide et animô sine vitio esse credebantur, vel quia sive boni sive mali essent, Venditor ita vendebat Emptoris periculô, cum ceteri Servi apertô capite venirent, pileusque solum, quum libertate donarentur, concederetur. Speciem venditionis mancipiorum, exhibet Lucianus, in Vitar. auctione, apud quem praeconia, quae Venditor non tenebatur praestare, exprimuntur: Emptoris nomen et patria in tabulas refertur, cum sollemni illa praefatione ΑΓΑΘΗ ΤΨΧΗ, quae respondet illi alteri, quae B. et F. notabatur, BONUM FACTUM. Denique, quum in Auctionibus singulos liceri aspernabantur homines, eos plures in unum pretium missos, aut additos desideratioribus sive mancipiis sive rebus, legimus, quemadmodum hodieque videas, maioris pretii quae sunt, singula, viliora acervatim protrudi. Istiusmodi servi Coemptionalis exemplum lepidissimum habes, apud Plin. l. 34. c. 3. Accessio candelabri talis, fuit Theonis iussu Praeconis Clesippus fullo, gibber Et aliô praeterea foedus aspectu, emente id Gegania HS. quinquaginta milibus, eademque ostentante conviuto emptum, ludibrii cansa nudatus atque impudentia libidinis receptus inthorum, mox Testamentum, praedives Numinum vice illud candelabrum coluit et hanc Corinthiis fabulam adiecit, vindicatis tamen moribus nobili sepulchrô, per quod aeterna super terras Geganiae dedecoris memoria duraret. E quibus inter alia discimus, quum iussu ait Praeconis, apud dominam hastam illorum imperium et moderamen Theatri Auctionarii fuisse etc. Vide Ioh. Frid. Gronov. de Pecun. vet. l. 4. c. 8. et supra Mancipia. Apud Athenienses, ubi iura Servorum solutiora, quam Romae erant, non tantum heris licebat servos vendere, sed et servis ius erat dominos iniquos adigere, ut se humanioribus venderent, ex lege memorata Plut. περὶ δεισιδ. Τοῖς δούλοις ἐξεῖναι πρᾶσιν αἰτεῖςθαι καὶ δεπότην μεταβάλλειν ἐπιεικέςτερον. Vide Sam. Petitum, Comm. in LL. Att. l. 2. tit. 6. Praeter servos venui erant hostes captivi, quos primorum temporum saevitia mox neci dederat. Veniebant autem ii sub corona: sic enim apud A. Gellium legimus, l. 7. c. 4. Antiquitus mancipia iure belli capta coronis induta veniebant, et idcirco dicebantur sub corona venire (sub hasta scil. Praeconibus proclamantibus, venales illi coronas capitibus impositas habebant) vide quoque Tertullian. de Coron. mil. Idem tamen Gellius paulo post, aliam afferens opinionem, cur dici solitum sit, captivos sub corona venundari. Quod milites, ait, custodia causa captivorum venalium greges circumstarent: eaque circumstatio militum corona appellata sit; Sed ipse prius magis verum esse iudicat. Pertinent huc Sardi, Proverbiô
venales dicti etc. Utrôque hominum genere liberi durius Romuli Legibus habiti, quos non semel tantum, sed tertiâ vice vendere Parentibus erat permissum, verum de his infra, ut et de aliis quibusdam huc pertinentibus, vide ubi de Vendendi liberos iure: uti et de rebus aliis Venalibus uti et hîc passim, ubi de Foro, verbô Emere, Proscribere etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • venalis — index marketable, mercenary, venal Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 …   Law dictionary

  • Venalis locus — Lit. a place where things are for sale . The Latin term used in some charters to indicate a market …   Dictionary of Medieval Terms and Phrases

  • vénal — vénal, ale, aux [ venal, o ] adj. • XIIe; lat. venalis, de venum « vente » 1 ♦ Qui se laisse acheter au mépris de la morale. ⇒ cupide. Un homme vénal, qui n agit que par intérêt. « je ne suis pas une femme mauvaise, ni vénale, ni intéressée »… …   Encyclopédie Universelle

  • vénalité — [ venalite ] n. f. • 1573; lat. venalitas 1 ♦ Hist. Le fait (pour une charge, une fonction) de pouvoir s acheter, se vendre. La vénalité des charges, des offices : sous l Ancien Régime, système complémentaire de l hérédité des offices, qui… …   Encyclopédie Universelle

  • venal — VENÁL, Ă, venali, e, adj. (livr.) Care este lipsit de scrupule, care face orice lucru (reprobabil) pentru bani. – Din fr. vénal, lat. venalis. Trimis de cornel, 04.03.2004. Sursa: DEX 98  VENÁL adj. v. coruptibil. Trimis de siveco, 13.09.2007.… …   Dicționar Român

  • venal — I (Derivado de vena.) ► adjetivo ANATOMÍA De las venas. II (Del lat. venalis.) ► adjetivo 1 Que está destinado a ser vendido: ■ esta publicación es venal . SINÓNIMO venable …   Enciclopedia Universal

  • Mondino de Liuzzi — Mondino de Luzzi Mondino de Luzzi, Lesson in Anatomy , originally published in Anatomia corporis humani, 1493. Courtesy of the National Library of Medicine [1] Born ca. 1270 AD …   Wikipedia

  • Camunni — Felsbilder im Valcamonica: Camunische Rose zwei menschlichen Figuren (eine im Martellina , die andere in Graffiti ) Die Camunni bildeten die alte eisenzeitliche Bevölkerung im Val Camonica des ersten vorchristlichen Jahrtausends. Der lateinische… …   Deutsch Wikipedia

  • Donnersbacher Römerstein — Der Donnersbacher Römerstein ist eine römische Votivinschrift an die Nymphen, der im März 1947 von Berta Runge, Schulleiterin an der Volksschule Donnersbach, als Bestandteil des Ziegelfußbodens im Schloss Donnersbach (Steiermark) entdeckt wurde.… …   Deutsch Wikipedia

  • ВЕНАЛЬНЫЙ — (лат. venalis). Продажный. Словарь иностранных слов, вошедших в состав русского языка. Чудинов А.Н., 1910. ВЕНАЛЬНЫЙ лат. venalis. Продажный. Объяснение 25000 иностранных слов, вошедших в употребление в русский язык, с означением их корней.… …   Словарь иностранных слов русского языка

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”